Exodus 2

etc. RAB. in Exod., tom. 2. Hinc Josephus ait: Metuens autem Amram ne captus regiae irae succumberet, etc., usque ad sive educere, ut est Moses de flumine eductus. Parentes Mosi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat ID., ibid., usque ad ipsa quoque docetur erubescere idola colere. etc. DIOD. Non sine oeconomia pater Moseos praetermittitur: nam et Christus, cujus typum gerebat Moses, sine patre est. etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quae videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judaeus, dicens: et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Psal. 44.. Haec est ergo quae exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quae contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiae suscepit, et miserta est infantis; haec veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judaeorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiae aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litterae, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litterae velut tegmen obscurum; quae parva ejus sunt et lactantia comedamus; quae perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiae. . etc. THEOD. Mystice. Hoc illi potissimum circumcisio prodere potuit, nondum enim Aegyptii tale mysterium admiserant, licet succedente tempore ad Hebraeorum imitationem circumcisionis legem observaverint. Unde Jeremias: Jer. 9.. ISID. Moses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur, etc., usque ad et eum religiosa observatione suscipientes tuentur. . etc. RAB. Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Aegyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo daemonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectae esset aetatis, missus est a Pharaone contra Aethiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Aegyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Aethiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Aethiopissam uxorem. . Aug. Quaest. in Exod. De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus quod Scriptura eo loco tacet hoc audere potuisse. ISID. Allegorice. Moses, id est Christus, Aegyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra aedificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui aedificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam aedificat. etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui praedicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. 9: etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit. . etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quae munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: quae gignit filium, qui vocatur et alterum qui advenae enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent. etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Aegypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Nisi moriatur in te rex Aegypti, non cognoscis te opprimi servitute Aegypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te. . .
Copyright information for VulgGlossa